Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Clerico (196)

Septimo debet esse elemosinarius.

Legitur in Hystoriis Anglorum quod fuit quidam clericus canonicus in diversis ecclesiis et decanus in una. Cumque infirmaretur graviter, visitatur a quodam sancto viro familiari suo; cumque incepisset eum monere de via salutis, mox obscurata est camera, et vox mirabilis terroris audita est : "Surge, surge, sacrilege spoliator Christi et interfector pauperum , et accipe judicium tuum !"Cumque ille subito expirasset, et corpus ejus nigrum tanquam carbo fuisset dimissum, sanctus vir cum horrore et timore ad suum monasterium est reversus. Et cum maximis lacrimis perseveranter rogabat Deum ut sibi dignaretur ostendere judicium illius clerici. Et uno die illo orante, illi apparuit sub tali figura : duo equi ignei cum sellis stabant juxta eum, unus ante et alter retro, et firmabant pedes anteriores super humeros ejus, et cum dentibus frangebant ossa et omnia membra ejus, et in qualibet sella equi stabat una mantica id est maleta. Cumque sanctus corruerat pre timore visionis, ille decanus incepit dicere : "Quare vocasti me miserum ex quo non vis mihi loqui ?"Cumque resumptis viribus, interrogasset quis esset, respondit : "Ego sum talis decanus maledictus et damnatus, quondam familiaris tuus. ” Tunc sanctus : "Que est ista horribili pena tibi data a Deo?” respondit dicens : "Hii equi membra mea conterunt et frangunt omnia ossa mea, sicut equus meus comedebat substancias pauperum. Unus portat peccata mea, et alter peccata populorum pro quibus oblationes, decimas et anniversaria et prebendas recepi. ” Tunc sanctus homo : "Miror cum fueris mundus homo discretus et ecclesiasticus. Quare sic es damnatus ?” Tunc decanus : "Non mireris de hoc, sed mirare quomodo clericus habens ecclesiam potest salvari. ” Cumque ille admirans adjurasset eum ut diceret causam, dixit : "Attende ad stabulum clericorum et ad ecclesiam : illud conservatur a pluvia et a contrariis ecclesia ruit. Attende ad porticas et ad vestes clericorum et ad vestes sacerdotales : numerus primarum pre multitudine ignoratur, secunde autem nulle sunt aut sic fracte et fetide que vix possunt portari. Attende etiam ad mensam eorum et ad altare Christi : in mensa eorum vasa aurea et argentea ad emiscendam crapulam et ebrietatem, et in altare Dei vix calix stanneus reperitur. Scutiferos et meretrices induunt, pauperes spoliant, hospitalitatem fugant, predicationem abhorrent, sed lasciviam et mundanum gaudium amplexantur. Obliviscuntur autem divinum officium et rememorantur cantilenas. Hec est porta damnationis et precipiciii. ” Tunc flamma fetidissima decanum et equos elevans cum mirabili dolore de presentia sancti viri evanuit.

Indexed exemplum: TE019251
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para