Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Clerico (197)

Item ad idem. Unde legitur quod fuit quidam de ordine Fratrum Predicatorum qui habebat fratrem clericum secularem devotum et gratum cuidam magno archiepiscopo. Cumque predicator infirmaretur, de qua infirmitate mortuus est, visitavit eum frater suus clericus, ac diligenter sibi servivit, et quia iste predicator sanctissime vixerat in suo ordine, dum appropinquaret morti frater suus clericus rogabat eum ut quando esset coram Deo, illum rogaret ut nunquam daret sibi beneficium ecclesiasticum, si propter illud posset damnari. Tunc infirmus sibi promisit quod si Deo placeret et clerico expediret ipse rediret ad eum. Tandem moritur frater predicator et in crastino mortis sue fratris suo apparuit sic dicens : "Frater, si affectas beneficium ecclesiasticum istis tribus cathenis ligaberis a demonibus, quibus ligantur multi et ad infernum trahuntur. " Cumque clericus quereret que essent ille cathene, et quid significabatur in eis, respondit mortuus: "Prima ponitur in collo, secunda ponitur in manibus, tercia autem ponitur in pedibus eorum qui non recte regunt ecclesiastica beneficia.

Prima cathena est malicia, et hec stat in collo et in capite, nam summa malicia est quod mutatoria stant in porticis et in areis et pauperes quorum sunt nuditate et frigore crucientur; cibaria corrumpuntur et pauperes fame pereunt; vane effundunt et a pauperibus crudeliter repetunt; ymaginem Dei contemnunt et inimicos Dei nutriunt; parietes et muros auratos induunt de sumptibus egenorum, et filios Dei abire nudos permittunt; ad lacrimas viduarum, nec ad voces pauperum attendunt, et ad ornandum meretrices de bonis Crucifixi continue student. Et hec est cathena malicie demonis prima.

Secunda cathena dyaboli ponitur in manibus, et hec cathena vocatur rapina, que est pessima et super omnem crudelitatem rapinarum, nam aufertur bonum pauperis et egeni, et datur diviti; auferunt de ore Dei et ponunt in ore porci dyaboli; tondent oves et induunt lupum et dyabolum; projiciunt in lutum et occidunt pauperem.

Tercia cathena ponitur in pedibus rationis et voluntatis, et hec vocatur ignorancia, quia non percipiunt se teneri ad restitutionem omnium que dederunt meretricibus, et expenderunt in vanitatibus et subtraxerunt pauperibus. Dum ergo istis tribus cathenis tenentur ligati efficiuntur raptores, symoniaci, oppressores pauperum et excoriatores subditorum. Quare frater carissime fuge redditus ecclesiasticos, quia cum istis tribus cathenis dyabolus multos clericos ad infernum deducit. ”

Indexed exemplum: TE019252
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para