Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Clerico (200)

Item ad idem. Dicitur quod quidam volens probare utrum filius suus in studio profecisset, duxit eum ad sacerdotem ut ab eo exanimaretur. Sacerdos igitur eum volens confundere fecit pompatice questionem sequentem: "Quare ?"Cui clericus : "Quare, inquit, per se nihil significat, et ideo proponatis questionem significativam. " Cui sacerdos questionem predictam replicavit. Clericus etiam similem responsionem dedit. Tunc sacerdos omnino volens eum confundere vocavit unum nepotem quem in psalmodia optime instruxerat et ait ei : "Quare?" Qui respondit : "Fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania. "

Tunc sacerdos ait ad patrem: "Melius respondit nepos meus ad questionem propositam quam filius vester. " Ille autem confusus discessit, et volens se vindicare de sacerdote dixit quod una die vellet sibi confiteri. Qui dum confiteretur ait: "Maximum, inquit, peccatum commisi domine, et hoc peccatum nullo modo vobis dicerem nisi una mecum pergeretis ad episcopum. " Cui permittenti quod faceret ait : "Frequentissime commisi unum peccatum in scolis, nam frequenter reduxi baroco ad barbara per impossibile. " Cui sacerdos: "Maximum peccatum est hoc, et ideo consulo ut ad episcopum pergamus. " Cui cum rem gestam et questionem factam a sacerdote similiter enarrassent, intelligens episcopus aptitudinem clerici, ait sacerdoti : "Et vos sacerdos commisistine unquam tale peccatum?"Qui ait: "Absit a me domine. " Et ipse: "Quia non fecistis istud peccatum aufero a vobis ecclesiam et do isti clerico. " Cum igitur in possessionem intraret, presente eis patre et sacerdote, de hoc quam plurimum contristante clericus, ait sacerdoti: "quare ?"Et hoc frequenter replicabat.

Notes:
  • Ps. 2, 1
  • Baroco en logique mineure est un syllogisme dont la majeure est positive et la mineure et la conclusion négatives (voyelles A, O, O). Barbara est un syllogisme dont la majeure, la mineure et la conclusion sont positives (voyelles A, A, A).
Indexed exemplum: TE019255
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para