Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Clerico (205)

Item adidem. Fuit quidam clericus Parisius oriundus de humili loco , societati magnorum se immiscuit. Cumque pater illius cum bona quantitate pecunie venisset ad eum, ipse hoc presentiens, occurrit ei et monuit quod non diceret quod esset pater suus, sed famulus patris illius. Tandem venerunt ad hospicium, mense ponuntur, pater cum gartionibus ponitur, et sic filius se gerebat ad eum, appetens videri de nobilitate, ac si esset famulus vel gartio patris sui. Terminato prandio ambo secrete intrant cameram, filius petit adjutorium et pecuniam, tunc pater : "Vilissime in publico negasti me esse patrem tuum et hoc propter honorem quem queris. Et ideo ego hic in secreto et etiam in publico nego te esse filium meum, propter utilitatem meam, nec nunc nec alias habebis adjutorium meum, ne habeas materiam negandi patrem tuum. ” Et rediens pecuniam reportavit.

Indexed exemplum: TE019260
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para