Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Clerico (206)

Item ad idem. Legitur enim quod clericus quidam pauper in domo militis hospitatus requiritur quid Parisius didicisset, qui respondit : " Scienciam naturalem et divinitatis. " Tunc dominus habens anserum et voluit quod clericus divideret eum secundum scienciam naturalem. Qui rennuens, sed coactus ita divisit : caput dedit domino, collum et alas filiabus, pedes famulis, crura filiis, et ait : “ Mihi clerico debetur ecclesia. ” Tunc in crastino retentus a domino cum in prandio quinque haberet perdices, voluit ut secundum scienciam divinitatis eos divideret, tunc clericus : "In divinitate Trinitas est principium, et ideo vobis et domino do unam et sic estis tres, duabus filiabus unam et sic sunt tres, duobus filiis unam et sic sunt tres, mihi soli duas et sic sumus tres. ”

Indexed exemplum: TE019261
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para