Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Clerico (207)

Item ad idem. Clericus quidam hospitatus in domo cujusdam militis, cujus uxor habebat amasium, ex hoc gravis esset sibi presentia clerici. Milite recedente vinum acetosum panis durus clerico ministratur, et inducitur ad intrandum lectum. Cumque intrasset cameram et amasius cum multis generibus ferculorum venisset, dum posuissent mensam, miles rediens ad portam pulsavit. Tunc domina monachum inclusit subtus scamnum, et vidente clerico cibaria abscondit. Ingreditur dominus, vocatur clericus et dum comederent interrogatur clericus quam scienciam didicisset, tunc ille : "Nigromanticam. ” Et cum rogaretur a domino et a domina ut aliquod experimentum faceret, ait : "Volo ut in tali loco sint talia ac talia cibaria, et in tali talia, nec timeatis quia ego expellam de ista domo demonem qui portavit. Sed quia est horribilissime figure, aperientur omnes porte et claudatis oculos vestros et ego conjurabo eum ut in figura monachi exeat de domo ista. ” Cumque omnia fuissent completa, clamavit clericus : "Demon qui es sub illa banca exi statim !” Tunc monachus surgens velociter exivit hospicium sine aliqua confusione.

Indexed exemplum: TE019262
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para