Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Cogitatione (209)

Cogitatio perversa multa mala inducit in nobis.

Primo est rationis impeditiva.

Unde legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam bonus homo fuit qui, ut liberius orationi vacaret, omnibus rebus temporalibus renunciavit, retento sibi tantum asino in quo portaretur. Cum autem esset in una ecclesia ubi oraret vel predicaret vel missam celebraret, cogitatio de suo asino invadebat eum, et dicebat : "si modo furaretur tibi vel a lupo comedereturI" Et sic impeditus a cogitatione, venit ad asinum et dixit: "domine asine, plus volo vos perdere quam si perderem cor meum. " Et eo vendito, precium dedit pauperibus et libere extunc orationi et predicationi vacavit.

Indexed exemplum: TE019264
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para