Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Cogitatione (210)

Item ad idem. Refert magister Jacobus de Vitriaco quod quidam clericus de suis cogitationibus conquerebatur, eo quod impedirent cor suum ab attentione orationis, quod cum audivisset alius, dixit quod erat ex pigricia resistendi et non ex vehemencia cogitationum. Tunc clericus molestatus a cogitationibus dixit sibi : “ Si tu potes dicere unum Pater Noster absque eo quod aliquid cogites, ego dabo tibi equum. ” Qui cum gaudens acceptasset, statim cogitatio postquam mediam partem Pater Noster dixisset, invasit eum, et incepit cogitare utrum sella intelligeretur in oblatione equi. Et rediens ad seipsum cognovit quod diverterat, et confessus est veritatem. Et ex hoc perdidit equum alterius et sellam et etiam proprium et sellam .

Indexed exemplum: TE019265
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para