Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Cogitatione (211)

Secundo est cordis maculativa.

Legitur in Vitas Patrum quod quidam impugnabatur perversis et immundis cogitationibus carnis. Cum autem senex oraret pro isto ut tales cogitationes removerentur ab eo nullus effectus sequebatur inde. Et admirans senex flere cepit, et in visione conspexit juvenem illum sedere et ante ipsum mulieres in diversis formis ludere. Cum autem juvenis non repelleret sed delectaretur, vidit contra eum angelum iratum eo quod non fugiebat, et prostratus in oratione adjutorium postularet. Tunc dixit senex juveni: " Frater culpa tua est quia non proficiunt tibi orationes pro te facte. Delectaris enim in cogitationibus tuis malis et ideo impossibile est te aliorum precibus liberari stante et perseverante voluntate tua in malo, sicut infirmus nisi abstineat a nocivis non potest curari ex diligentia medicantis. "

Indexed exemplum: TE019266
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para