Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Compassione (222)

Compassio perfecta multa bona inducit in nobis.

Primo enim nutrit.

refert Valerius quod quedam mulier fuit semel que fuit ajudicata morti per imperatorem romanum. Cum autem teneretur in carcere et absque aliquo nutrimento dimitteretur ibi, due mulieres compatientes ejus necessitati rogaverunt custodem ut predictam miseram possent libere visitare. Cumque ille fractus precibus et facta diligenti examinatione an aliquid nutribile vel alimentum portarent, dum cognovisset eas nihil portare nisi solum personas, permisit eas ingredi juxta votum. Et attendentes quomodo hec mulier fuerat magne compassionis dum in prosperitate esset, quelibet illarum extraxit mamillas et de lacte illarum fuit nutrita et servata a morte. Dum autem dies judicii instaret et hec sine mutatione speciei fuisset inventa, requiritur unde sumpsisset nutrimentum, cui illa : "Compassionem semper habui in corde meo et ideo Deus misit mihi duas dominas que me nutriverunt lacte suo. ” Tunc imperator audiens novum compatiendi modum ipsam a morte liberavit.

Spiritualiter loquendo hec mulier condemnata morti est anima que commisit offensam Dei, carcer vero in quo inclusa manet est conditio peccati, in qua existens privatur omni beneficio ecclesie et omni dono celesti. Hoc attendentes due domine Paradisi scilicet misericordia et caritas dant nutrimentum lactis, et una dat lac compunctionis, et altera dat lac devotionis scilicet misericordia, quibus nuutrita anima Deo grata efficitur et a damnationis periculo liberatur.

Indexed exemplum: TE019277
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para