Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Compassione (223)

Secundo Deum recipit.

refert Jacobus de Vitriaco quod quedam nobilis domina fuit semel que multum compatiebatur infirmis et precipue leprosis. Totum autem oppositum erat de viro suo. Cum autem quadam die leprosum quendam horribilem invenisset, et vellet ei prebere elemosinam, ille dixit : "Nunquam comedam neque bibam neque subsidium aliquod recipiam nisi me duxeris ad domum tuam. ” Cumque illa expressisset quomodo vir suus odiebat leprosos, ille pre debilitate ruens ad terram flere incepit. Cui compatiens predicta domina ipsum propriis manibus elevans ad hospicium suum duxit. Cumque gemens et flens supplicaret domine ut in camera et in lecto proprio ipsum ad quiescendum poneret, illa compassione victa, licet reverti virum suum de venatione cito crederet, suam petitionem complevit. Quo quiescente in proprio lecto et in propriis pannis, vir suus revertitur et fessus ad cameram et ad quiescendum accessit. Cumque domina vellet eum retardare timens de leprosi morte et de sua , ille cum indignatione cameram ingreditur, lectus ornatus conspicitur, camera redolet super omnia aromatica. Cumque requisivisset causam, inventum est quod Christus, compassionem diligens, per dominam fuerat receptus.

Indexed exemplum: TE019278
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para