Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Compassione (225)

Tercio mortem excludit.

Legitur in Libro de Vita et Perfectione Fratrum Predicatorum quod fuit quidam frater qui dum per viam incederet, quendam nudum qui naufragium passus fuit cum magno frigore vidit deficere. Cum ergo expoliasset se et dedisset sibi vestem meliorem quam haberet, ille aliquantulum recreatus vestem vendidit et iterum nudus mendicare incepit. Quod cernens frater incepit dicere cum fletu : "Non sum dignus ut veste tanti peccatoris ossa pauperum contegantur. Non sum dignus ut mei memoriam faciat et pro me apud Salvatorem intercedat. " Cum igitur fleret, vidit Jhesum Christum venientem ad se indutum sua veste sibi dicentem : "Consolare frater karissime, quia vestem tuam habui et mihi compassionem impedisti ac in membro meo me servasti a morte. "

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para