Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Compassione (229)

Quinto augmentum corone inducit.

refert Heraclius quod dum quidam Eugelius nomine omnia bona sua propter Christum et compassione pauperibus erogasset, vidit quendam elephanticum sic destitutum et privatum omni opere membrorum suorum quod non remanserat sibi nisi loquela. Tunc Eulogius dixit Deo : "Domine, ut tua compassio et pietas me recipiant, hunc accipio ut toto tempore vite mee ei serviam. ” Cum autem per quadraginta annos servivisset illi, ex instinctu dyaboli eum continue cum verbis contumeliosis dehonestare cepit. Qui propter hoc non emittens servicium, infirmus furiose clamabat ut ut platea poneretur. Tandem in navi ductus ad beatum Anthonium, dixit Anthonius : "Christus ministravit tibi o infirme, et ideo filii nolite ab invicem separari, quia virtus compassionis preparat vobis coronam in celis. ”

Indexed exemplum: TE019284
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para