Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Communione (231)

Item ad idem. Legitur etiam quod fuit quidam religiosus qui adherens cuidam peccato mortali, licet confiteretur frequenter quando celebrabat, non habebat tamen propositum abstinendi. Cum igitur una die missam diceret, et facta elevatione Corporis Christi, dum venisset ad CAgnusC, hostia disparuit; et ille inquirens circa omnes partes altaris et eam non reperiens, conscius de sua malicia, incepit flere. Tunc vox insonuit de medio altaris : "Super dorsum meum fabricaverunt peccatores, prolongaverunt iniquitates suas. ” Tunc sacerdos contritus plenarie et cum maximis lacrimis Deo se humilians, hostia apparuit sicut prius, et confessus est omnia et penitentiam plenariam agens, Deo perfecte servivit.

Notes:
  • Ps. 129, 3
Indexed exemplum: TE019286
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para