Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Communione (232)

Secundo debet esse confessus.

refert Cesarius quod fuit quidam sacerdos qui in nocte Nativitatis Domini de villa accedens ad ecclesiam, inveniens mulierem, carnaliter cum ea peccavit. Cum autem dictis matitutinis se induisset ad celebrationem misse, pre verecundia noluit hoc peccatum confiteri. Cum autem facta consecratione ad communionem venisset, venit columba et Corpus Christi secum portavit. Cum autem perplexus quid faceret, missam renunciavit. Cum secunda et tercia die hoc idem accidisset, postposita verecundia, cum maximis lacrimis cuidam abbati confessus est suum peccatum. Qui injuncta sibi penitentia ut per mare transiret et per tres annos ibi infirmis serviret, et nihilominus quod in crastinum celebraret. Ille mundatus missam incepit et facta consecratione ecce columba descendit et tres hostias in altari posuit, ac tantum de liquore in calicem expressit quantum ille de tribus diebus de vino in calice posuit.

Indexed exemplum: TE019287
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para