Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Accidia (24)

Secundo accidia est rationis absortiva.

Unde in Vitas Patrum dicitur quod quidam juvenis semel interrogavit in morte quendam sapientem ut diceret verbum edificationis. Cui ille: “Fili respice ad solem, formicam, terram et gallum. Primo ad solem, quemcumque actum ingratudinis videat non tamen abscondit beneficium sue claritatis, nec retrahitur ab ordine suo vel cursu. Sic nec tu opera pietatis omittas propter cujuscumque magnitudinem nec regulam nec ordinem caritatis. Secundo respice ad formicam que in estate congregat meliora grana de quibus in hyeme vivit, sic tu in vita operari debes ne necessitate in morte patiaris. Tercio attende ad terram que cum magna intemperie et cum adversitate omnium creaturarum producit arbores et fructus earum, quibus ablatis sine omni retributione meliora et similia producit ad usum. Tu ergo fili similia faciens, thesaurum sapientie possidebis. Quarto respice ad gallum qui verberando se cum alis suis horas noctis non obliviscitur, tu ergo fili et ceteraI

Notes:
  • Prov. 6, 6;30, 25
Indexed exemplum: TE014101
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para