Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Confessione (250)

Item ad idem. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam scilicet justus et honestus valde; qui habens uxorem sterilem, rogaverunt ambo Deum ut misertus eorum eis prolem concederet, eam divino servicio manciperent. Cumque exauditi a Deo et filium simul habuissent, et transacta puericia monachum statuissent, ipse quoque sanctissime suo creatori devote servivit. Et quia pater alium filium non habebat una cum uxore sua, suas facultates sic distribuebant pauperibus ut jam patres pauperum vocarentur. Cum autem quidam juvenis servitor domini uxorem domini adamasset, et ipsa inclinata ad peccatum ab eo concepit filium, et conceptum occultavit continuando et augendo largitionem elemosinarum dictarum. Tandem peperit filium ac eundem extinxit propriis manibus et sub lecto proprio sepelevit. Tandem moritur maritus ejus, quo mortuo ipsa mulier plus instanter et sine freno libidine incepit vacare. Et ideo secundo concepit et iterum filium peperit et extinxit propriis manibus sicut primum. Nec confitebatur hec peccata alicui, sed in multitudine elemosinarum confisa sine confessione sperabat salvari. Tandem mulier infirmatur monetur ad confessionem sed illa contemnit, tandem mortua est et finaliter ad infernum portata. Cujus mortem audiens monachus instanter pro ea incepit orare, jejunare, celebrare, disciplinas accipere. Et dum quadam die devotissime celebraret, vidit matrem suam juxta se et duos dracones horribiles mamillas et totum corpus cruciantes. Cum autem filius interrogasset qualiter ei esset, respondit flens et ejulans quod damnata erat propter verecundiam confitendi, quia nullum bonum proficit ubi virtus confessionis deficit. Tunc filius : " Quid significant isti dracones ?"Tunc mater: " Fetus quos lactare debui propriis manibus extinxi, et ideo sunt mihi dati in penam eternam. "

Indexed exemplum: TE019305
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para