Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Confessione (258)

Item ad idem. Fuit quidam clericus qui implicatus in diversis peccatis venit ad sermonem cujusdam fratris de ordine Fratrum Predicatorum. Cumque ille fuisset compunctus in sermone et per totam noctem revelaverat sua peccata cum proposito confitendi in crastinum illi fratri qui predicaverat, in aurora januis etiam clausis, eo jam induto, in sua camera apparuit ei quidam senex albus tenens in manu crucem cum ymagine Crucufixi, et dixit : “ Pax tibi. ” Cumque clericus aperta fenestra eum fuisset intuitus ut eum cognosceret, interrogavit quis esset vel quid vellet, tunc senex : “ Ego sum Christus qui attendens ad bonum cogitatum tuum et veni ut informem te de via salutis. Tu proponis confiteri illi fratri juveni qui heri predicavit, et quia in juvenibus non est magna sciencia vel discretio, licet ille sit lector, consulo ut vadas Parisius ad confitendum et ad habendum consilium de peccatis. ” Tunc iste : “ Domine, non esset melius quod ego isti dicerem et postea irem Parisius, quia timeo mortem. ” "Non, quia frater ille horrebit enormitatem peccatorum tuorum et ex duricia reprehensionis tanquam fatuus deducet te ad desperationem. Nec oportet te dubitare de morte, quia ero defensor tuus. ” Cumque jam ille acquiesceret, senex gaudens presentavit sibi crucem in qua erat ymago Crucifixi, et dixit : “ Adora hunc Deum qui est hic in cruce. ” Tunc juvenis sicut didicerat ab illo fratre in quodam alio sermone, flexis genibus dixit sic : "Adoro Jhesum Christum Deum verum et hominem de Virgine natum pro nobis peccatoribus crucifixum, et in signum vere adorationis, huic sue ymagini non tanquam Deo sed tanquam ymagini genua flecto. ” Tunc senex hoc audiens, versus in colorem carbonis incepit clamare : "Maledictus sit ille qui te docuit fugere vitam nostram et adherere Christo destructori nostro. ” Et dimissa camera cum horribili fetore tanquam fulgur evanuit. Iste autem subito domum exiens et ad ecclesiam fugiens, fratri generaliter est confessus, et facta absolutione, ut cognosceret fallaciam dyaboli apud curiam romanam eum misit, ut cum melioribus magistris in theologia de suis peccatis collocutionem haberet. Qui nihil mutantes in consilio dicti fratris letus rediens, Deo de toto corde servivit.

Indexed exemplum: TE019313
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para