Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Confessione (259)

Sexto est confusionis prohibitiva.

refert Vincencius quod quedam nobilis domina fuit in roma, que ex viro suo filium habuit. Cum autem ipsum summe diligeret quod ex nimia dilectione in suo lecto dormiret, eunte viro suo ad peregrinationem sepulcri Domini, hec a proprio filio impregnatur, et malum malo conjungens, dum filium peperisset ipsum extinxit. Transacto uno anno, demon in specie clerici servicio imperatoris se optulit et revelavit omnes latrones et maleficos occultos. Cum autem quadam die imperator pro tribunali sederet, clericus surrexit et sibi fieri justiciam postulavit. Exprimit causam, stupent omnes et dolent eo quod illa domina mater pauperum et castitatis nominaretur. Sed ne justiciam deficeret, citatur mulier ut ad objecta responderet si posset. Cum ergo ad statutam diem venissent et dyabolus in specie clerici audacter proponeret, requisivit quod si verum esset quod ipse asserebat ipsa combureretur; si vero econtra non posset probare ipse combureretur pro ea. Concedit domina sed breves inducias petit respondendi; cum autem concessum esset ab imperatore, ipsa cum lacrimis ecclesiam beate Virginis ingrediens confisa de ejus misericordia, confessa est omnia peccata sua cuidam sacerdoti. Qui dominicam orationem ei injungens, eam beate Virgini humiliter commendavit. Venit mulier ad diem statutam, et requisito a clerico sibi imponitur ut probet illa de quibus illam dominam accusavit, cui demon vel clericus hanc dixit : "Nunquam accusavi ego que tante sanctitatis et bonitatis est quod beata Virgo cum suo pallio eam tenet coopertam. " Tunc omnes pre stupore se signo crucis signantes, viderunt clericum ad modum fulguris ab eorum aspectibus evolare relicto ibi magno fetore.

Indexed exemplum: TE019314
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para