Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Confessione (260)

Item ad idem. Refert Cesarius quod quidam miles fuit qui habens uxorem ex ea suscepit filium. Qua mortua cum quadam contraxit ex qua nullum poterat habere filium, sed sterilis permanebat. Cum ergo hec domina invideret puero prime uxoris, propinato veneno eum interfecit. Quo mortuo dum semel audito sermone esset compuncta, flevit uberrime et doluit pro peccato peracto, licet suo viro diceret quod propter displicenciam mortis filii lugeret. Sic ergo perfecta contrita, fuit cuidam sacerdoti confessa, qui injunxit sibi ut in quartis feriis jejunaret in pane et aqua, camisiam non portaret, cingulum ferreum juxta carnem deferret et disciplinas cum cathenis ferreis ter in septimana reciperet. Cumque illa humiliter acceptasset et continuaret sine defectu, dyabolo instigante, sacerdos ille jurgium habuit cum fratre domine confesse, et quia domina fratrem suum carnalem sustinebat contra graves et injustas injurias sacerdotis, sacerdos accedens ad virum suum totam confessionem per ordinem ei revelavit. Cui non credens miles, dixit sacerdos : "In signum veritatis invenies quod ipsa complet talem per me injunctam penitentiam et hoc in tali die. " Miles igitur volens veritatem scire, finxit se in quarta feria ire ad partes longinquas et cum domina hora prandii inclusisset se in sua camera et verberasset se usque ad sanguinem, sine mappa posuit se ad comedendum panem et aquam, portato tota die cingulo ferreo ad carnem. Dum sic esset, vir suus subito hospicium ingreditur, portas camere fregit et aspexit mensam domine et vidit ibi mappas splendidissimas, carnes delicatissimas, vinum peroptimum et vocans eam secretius dixit sibi ut expoliaret se ibi. Que confisa de misericordia Dei, preceptum viri implevit et carnes ejus apparuerunt ita albe et viride sicut carnes pueri, ac cingulus ferreus fuit factus cingulus sericus. Tunc domina ad virum: "Domine, quid vultis de me et cur hanc probationem fecistis ?"Tunc miles: "Talis sacerdos dixit mihi quod tu commiseris tale peccatum et ideo pro illo peccato faciebas talem penitentiam, et ideo probare volui et inveni quod falsum dixerat mihi. " Tunc domina sentiens gratiam sibi factam a Deo, hoc revelavit cuidam sancto viro, serviens postea in magna perfectione Deo.

Indexed exemplum: TE019315
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para