Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Confessione (270)

Item ad idem. Legitur quod quedam domina nobilis et delicata fuit semel infirma; cumque visitata fuisset per medicum quendam, interrogavit eam in quo loco pateretur, et ipsa respondit: "Nescio. " Interrogavit per quem modum evenisset infirmitas et ipsa respondit : "Nescio. " Interrogavit eam quo die sibi evenerat et ipsa respondit: "Nescio. " Tunc medicus: " Vos facietis unum emplastrum optimum nescio de quo, et ponetis nescio ubi, et eritis curata nescio quando. " Unde confessor multum debet considerare et discernere, ea que sibi dicuntur.

Indexed exemplum: TE019325
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para