Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Confessione (275)

Item ad idem. Legitur enim in Vitas Patrum quod cum quidam monachus de temptationibus turpibus temptaretur et hoc fuisset confessus cuidam seni, ille eum sic acriter reprehendit, ut sibi diceret quod non esset dignus nomine monachi. Qui desperans et ad seculum rediens, occurrit ei abbas Appolonius. Qui dum cognovisset egressionis causam et rem gestam, et consolaretur eum blande reduxit ad cellam. Tunc Deus misit bellum temptationis illi seni crudeli, et accensus vehementer revertebatur ad seculum, eo quod demon in specie ethiopis misisset sagittas ignitas in eum. Cui occurrens abbas Apollonius dixit: "Frater disce compati membris Christi. " Et oratione facta statim liberatus est et ad monasterium reductus.

Indexed exemplum: TE019330
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para