Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Confessione (276)

refert namque Cesarius quod cum quedam juvenis de ordine Cistercientium ad monitionem cujusdam episcopi avunculi sui, cum esset professus sacerdos suadente dyabolo de suo ordine exivit; et conjungens se multitudini latronum, deterior omnium est effectus. Cumque in obsidione cujusdam castri telo percussus ad extrema pervenisset, voluit confiteri. Cui Deus tantam contulit contritionem ut frequenter impederetur confessio propter singultus et lacrimas copiosas. Tandem facta sibi vi, ait : "Domine peccavi super arenam maris, ordinem meum dimisi, predonibus meis conjunxi, infinitos interfeci, uxores et virgines violavi, incendiis multa vastavi. ” Et multa alia enarravit. Tunc sacerdos fatuus dixit : "Major est iniquitas tua quam veniam merearis. ” Tunc infirmus : "Deus dixit in quacunque hora ingemuerit peccator omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius. Etiam rogo ut imponatis mihi penitenciam. ” Cumque sacerdos rennuisset, ymmo assereret eum esse damnandum, ait ille : "Confido de misericordia Dei et ex quo non vultis mihi dare penitenciam ego assumo eam mihi , ut anima mea stet in Purgatorio duo milia annorum. ” Cumque petivisset Corpus Christi et sacerdos ei penitus negasset, rogabatur ab infirmo ut saltem sua peccata scriberet et mitteret illi episcopo avunculo suo. Cumque mortuus esset et sacerdos misisset peccata scripta illi episcopo, ille convocatis omnibus sacerdotibus sue dyocesis injunxit missas et orationes pro eo. Tandem in capite anni defunctus sibi apparuit gratias referens, eo quod per suffragia illius anni esset liberatus a pena Purgatorii mille annorum. Tunc episcopus per alium annum continuans, in fine anni vidit eum cum mirabili claritate ire ad gloriam beatorum.

Notes:
  • Jer. 31, 34; Ps. 138, 3
Indexed exemplum: TE019331
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para