Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Consiliario (278)

Consiliarius ad hoc quod sit perfectus et bonus, debet habere istas conditiones sequentes. Primo debet esse justus.

Legitur in Hystoriis regum Francie quod comes Tholosanus habuit quendam militem sibi fidelem. Cumque paupertate gravatus esset et haberet duodecim filias, supplicavit comiti ut eum dignaretur juvare. Ille autem perplexus cogitare incepit quomodo posset militem juvare, et quia ibi erat unus consiliarius suus dives et potens, et eum interrogasset comes per quem modum posset providere militi, respondit consiliarius: " Domine, vos estis gravatus, nihil habetis : differatis modo. ” Tunc comes : "Mentiris certe tanquam iniquus consiliarius, quia satis habeo : nam habeo te servuum iniquum. ” Et vocato milite, dedit eum sibi et quod ipsum de carcere non educeret quousque habuisset decem milia librarum. Qui eum accipiens habita pecunia filias suas maritavit.

Indexed exemplum: TE019333
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para