Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Accidia (28)

Sexto est fatuitatis et stulticie observativa.

Dicitur quod quidam sanctus pater nolens corrigi eo quod diligebat interdum ociositatem, angelus duxit eum semel per unum monasterium Goliardorum in quo erant multe camere.

In prima erant quidam milites qui solo timore dejiciebantur de equo, quando audiebant nomen unius militis qui nondum erat natus. Quod cum ille quereret qui essent illi, responsum est ei: “ Isti sunt qui propter timorem mundanum et tempus futurum dejiciuntur pigricia et timore. "

In secunda erant quidam detenti, qui nullo alio vinculo sed sola pigricia erant ligati. Et isto querenti qui isti essent responsum est quod hii qui ex tedio benefaciendi contemnebant precepta.

In tercia erant quidam qui tenentes panes in manibus rodebant lapides, pane dimisso; et isti sunt qui inanibus verbis adherentes sermones dimittunt.

In quarta erat infirmus medicinam salutiferam juxta se habens nec attendebat ad gravitatem infirmitatis nec ad medicinam sanantem; et isti sunt ignorantes.

In quinta erat unus loquens cum alio sine quo bonum necessarium sibi non obtinebat nisi ipsum respiceret nec tamen respicere curabat. Et isti sunt indevoti qui negligenter horas dicunt.

In sexta erat unus magister docens scolares, qui quanto plura ostendebat tanto plura obliviscebantur; et isti sunt dissoluti religiosi.

In septima erant quidam qui quanto plus calefaciebant tanto plus frigidi erant; et isti sunt tribulati.

In octava erant quidam qui quanto plus impinguebantur tanto macilenciores fiebant ; isti sunt avari.

In nona erant quidam qui quanto in majori periculo belli, latronum, ignis vel aque erant, tanto suavius dormiebant; et isti sunt qui confidentes in longitudinem vite firmant se in deliciis mundi.

Indexed exemplum: TE014104
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para