Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Consiliario (283)

Quarto debet esse discretus.

refert Heraclius quod fuit quidam rex multum juvenis et ideo juvenum consilium utebatur. Unde de eorum consilio ordinationem fecit quod omnis homo sexagenarius interficeretur. Et quia in illo consilio erat unus juvenis qui habebat patrem sexagenarium et ne interficeretur occultavit eum in camera sue uxoris. Et iste juvenis omnia secreta consilii revelavit patri; et pater cum esset prudentissimus informabat quid responderet in consilio : tanquam prudentior inter omnes honorabatur a rege. Tandem emuli instigantes regem contra eum, juveni rex mandavit ut ad eum accederet cum suo servo, cum suo joculatore, cum suo amico et cum inimico suo. Qui habito consilio a patre, asinum pro servo duxit, filium unicum pro joculatore, canem pro amico, uxorem pro inimico. Quod illa aspiciens statim incepit clamare : "Si essem inimicus vester octo annis sunt quod fuissetis suspensus, eo quod patrem vestrum contra preceptum regis vivum servastis !"Tunc juvenis : "Ecce domine mi rex, quod jam apparet quod inimicus meus est !"Tunc rex scita veritate quod a patre sene juvenis tam bona consilia habuisset, jussit ut senes viverent et in consilio ponerentur.

Indexed exemplum: TE019338
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para