Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Consuetudine (286)

Item ad idem. Fuit disputatio semel inter aliquos sapientes quid erat majoris virtutis vel natura vel consuetudo, et ostensum fuit quod consuetudo. Unde circa hoc fuit ficta fabula.

Semel fuit quidam dives qui porcum suum sic nutrivit delicate ut non comederet nisi furfur. Cum leo fecisset omnibus animalibus convivium et dedisset fercula maxime nobilitatis, et porcus non ivisset, narraverunt ei alia animalia solemnitatem festivitatis; tunc porcus incepit inquirere si fuisset ibi furfur, et audiens quod non, contempsit et derisit festum.

Iste porcus est peccator assuefactus per dyabolum ad delectationem immundorum vilium et terrenorum, et tantum se dedit istis quod recte contemnit vitam eternam et omnem statum perfectionis, quia non sunt ibi delectabilia carnis.

Indexed exemplum: TE019341
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para