Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Consuetudo (286A)

Secundo est associativa cum nociva. Fingitur fabula quod lupus semel considerando mala que fecerat, penitentiam voluit facere ; et ideo accessit ad montana mire altitudinis, et posuit se in spelunca. Cumque audivissent oves et arietes ejus honestam conversationem, in quodam festo venerunt ad eum consolandum. Cumque exortati fuissent eum ad perseverandam penitentiam, lupus petebat veniam de maleficiis perpetratis. Et cum oves et arietes pepercissent et vellent recedere a se, ipse posuit se in loco in quo singulatim transeuntes videret ; et dum transiret unus pinguis aries, cepit eum et clamavit :" Non miremini nec decipiamini si pro prandio meo retineo istum arietem, quia tantum consuevi quod vix possum me abstinere et ulterius non didici petere elemosinas. " Per lupum intelligitur principes et barones hujus mundi, qui semper consueverunt nutriri et vacare depredationibus; et ideo interdum fingunt quandam bonitatem et restitutionem suorum forefactorum, et sub illo pallio possunt plura mala facere et extorquere plures rapinas.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para