Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Consuetudine (288)

Tercio est divine gracie expulsiva.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod semel quidam rex rogavit quendam sapientem ut ostenderet sibi quid erat illud quod plus impediebat receptionem gracie quam aliquid aliud. Respondit iste quod consuetudo peccandi et hoc declaravit tribus exemplis:

Balsamum difficilius ponitur in vase in quo continue fuit corruptio et turpitudo , quam in illo in quo fuit transitorie. Sed consuetudo peccandi continue lutum peccati servat in mente, ergo hec maxime prohibet adventum gracie Dei.

Secunda sua ratio fuit ista : nam difficilius flectitur, immo et in pluribus nunquam arbor antiqua quam juvenis. Sic peccator assuefactus in peccatis est tanquam arbor antiqua, et ideo raro aut nunquam ad bonum flectitur.

Tercia autem ratio fuit ista, nam difficilius ditatur qui bona propria consumpsit et bona patris, quam qui consumpsit bona propria tantum. Sed assuefactus in peccatis consumpsit bona propria et bona Dei patris, scilicet : innocentiam, virginitatem et sic de aliis; et ideo difficilius venit ad divitias paradisi.

Indexed exemplum: TE019343
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para