Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Consolatione Mortuorum (291)

Item ad idem. Debent consolari quia sunt irrevocabiles. refert Vincentius quod fuit quidam imperator qui habens unicum filium parvulum, dum deberet ire ad prelium, omnes nobiles civitatis vocavit et tradidit filium, sic quod in morte pueri esset mors eorum. Recessit imperator et puer diligenter ab omnibus) custoditur, sed post tres menses, Deo volente, puer mortuus est. Quo mortuo et nobiles romani scirent imperatorem venturum congregaverunt se ad habendum consilium quomodo responderent et quomodo possent mortem vitare. Tunc unus sapiens dedit tale consilium: "Consulo ut de omnibus bonis civitatis et etiam de hominibus faciamus quatuor turmas et ponamus illas in via per quam imperator debet venire. In prima turma ponemus omnia animalia cum omnibus jocalibus et diviciis nostris. In secunda omnes dominas et juvenculas pulcras. In tercia omnes juvenes et ad bellandum promptos, et in quarta omnes senes et sapientes magnos. ” Cumque imperator ad primam turmam venerit et interrogaverit quid sibi volunt ille divicie, respondebat sibi unus statutus a nobis:” Domine in civitate ista erat unus lapis preciosus mirabilis virtutis et mirabilis excellentie, cujus nobilitatem sciens unus alius rex majoris nobilitatis quam vos estis, venit et voluit habere istum lapidem. Cum ergo presentavimus ei omnes istas divicias ut eum dimitteret, noluit; presentavimus sibi uxores, contempsit. Voluimus sibi resistere per potentiam quia fortior nobis erat, voluimus sibi ostendere per rationem ut acquiesceret, noluit eo quod esset sapientior nobis. ” Tunc interrogabat imperator sapientem quis erat ille sapiens et quis erat ille lapis tam preciosus, respondebant illi:” Domine, iste rex est Deus, qui omnem creaturam in divitiis, in sapiencia, in honore, in potencia excellit. Sed iste lapis preciosus est filius vester, hunc voluimus retinere et dare omnes divicias filios et filias, contempsit. Voluimus bellare contra eum nec potuimus. Voluimus eum superare ratione nec valuimus. ” Cum ergo omnia ista fecissent, ex discretione eorum imperator fuit consolatus et remisit mortem subditis suis.

Indexed exemplum: TE019346
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para