Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Consolatione Mortuorum (292)

Item consolationem debemus recipere ex mortuis, quia non plangimus eos nisi propter nostram necessitatem.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam vir sanctus fuit rogatus ad visitandum uxorem cujusdam principis. Qui cum accessisset ad eam dixit sibi duo exempla.

Primum exemplum fuit istud: “ In monasterio meo fuit quidam asinus optimus et utilis nobis. Et accidit quod quidam princeps magnus cum venisset ad monasterium nostrum et audivisset bonitatem asini, omnino voluit eum habere, et quia eramus ei mirabiliter obligati, negare non potuimus donationem asini. Cumque fratres de ejus perditione mirabiliter doluissent , et semel revertente principe ad monasterium, vidissent asinum esse portatorem vestium principis, et ceperunt eum amplius plangere. Tunc dixit eis unus sapiens:” Quare plangitis vos sic asinum ?” respondebant:” Quia onera nostra portabat, fimum et hujusmodi. ” Tunc sapiens:” Vos ergo plangitis damnum et non asinum, nam modo melius comedit, magis quiescit, minus laborat et ita plangitis damnum vestrum et non diligitis asinum. "

Ita domina dico vobis: vir vester erat asinus vester et portabat omnia onera hospicii, et providebat de omnibus necessariis. Cum ergo rex Celorum eum voluit habere, et nunc sit in majori quiete, etiam habeat locum immortalitatis, et habeat cibum vite et nihil laborat. Vos autem non doletis nisi de damno vestro et non propter dilectionem quam erga eum habeatis. " Secundum exemplum quod induxit ad consolationem domine fuit istud: semel fuit quidam miles qui habens uxorem, filios et filias multum dilectos, fuit infirmus ad mortem. Cum ergo uxor et filii ejus stantes juxta eum, cum plangerent et in suo planctu quilibet pretenderet suam necessitatem, miles resumens vires dixit uxori:” Ego dimitto vobis fratres, consanguineos et parentes, possessiones et divicias et redditus magnos et hec omnia ista et plura alia dimitto vobis et filiis; et attendi ad planctum vestrum et filiorum meorum, et nullus vestrum plangit nec plorat me quia vado ad terram in qua nullum scio me habere amicum nec consanguineum, in qua nullam possessionem habeo nec divicias, nudus redeo et solus. Nescio a quibus ero interrogatus, nec cum quibus habere potero consilium, et in quo hospicio reclinabo. Et ideo cum plangitis me propter damnum vestrum et non propter meum, et lugeatis propter vos et non propter me, ego meipsum plangam. ” Et vocato notario destruxit testamentum factum, et medietatem omnium bonorum suorum statim dedit pauperibus.

Indexed exemplum: TE019347
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para