Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Consolatione Mortuorum (293)

Item ad idem. Consolationem debemus recipere quia a natura habemus mortem, nec est aliquis qui posset vitare hunc passum. Unde refert Vincentius quod quidam magister accessit ad regem Philippum qui perdiderat consanguineum et ad consolationem ejus usus est tali fabula: “ Domine, dum milites vestri cum canibus et equis venissent ad quoddam nemus propter venationem, lepores inter se consilium habuerunt ut irent ad mare et precipitarent se ibi. Cum ergo venissent et essent in ripa maris, viderunt delphinos fugere quia insequebantur a piscatoribus, et vocato uno interrogaverunt quare fugiebat. Respondit delphinus quia habebant timorem et insequebantur. Cum ergo starent in istis verbis, venit cervus currens et fessus, et cum fuisset interrogatus quare, respondit 5 quia insequebatur et timebat. Tunc lepores dixerunt:” Stultum fuisset si precipitassemus nos propter insecutionem et propter timorem, quia hoc non solum nobis competit sed etiam aliis creaturis. " Ita domine dico vobis a simile, mors non incepit a genere vestro nec terminabitur in eo, nec est clericus, dominus, princeps, juvenis vel senex quin percutiatur a morte. Et stultissimum est precipitare se ipsum et tristari multum, si mors venando in nemore vite presentis venetur aliquem nostrum. "

Indexed exemplum: TE019348
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para