Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Consuetudo (297B)

Item ad idem. Legitur de Septem Donis Spiritus Sancti quod dum duo sancti viri ad predicandum irent, quadam sancta domina eos recepit cum mirabili gaudio et eos multis diebus in suo hospicio pavit. Cumque recessissent de illo loco tempore pluvie venerunt ad quoddam castrum cujusdam militis, qui sic eos recepit viliter ut cum porcis jacerent et de cibo porcorum ministraretur eis. Cumque recessissent mane et sederent ad umbram cujusdam arboris, apparuit eis Christus dicens:" Socius vester fui et in prosperitate et in adversitate. Et ideo audite judicium meum : mulier illa habens caritatem et pietatem, quamdiu vixerit dolorem acutam habebit in capite. Sed miles ille nec adversitatem nec infirmitatem habebit quamdiu vixerit. "Cumque illi mirarentur et rogarent ut mulieri illi que eos bene receperat daret bonum et militi malum, dixit Christus : "Mulieri servo vitam eternam et militi maledictionem eternam. "

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para