Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Consuetudo (297C)

Item ad idem. Cum Beatus Ambrosius iret romam et fuisset hospitatus in domo cujusdam militis divitis et vidisset ibi magnas divicias et magnam familiam, interrogavit eum quomodo se laudaret de Deo. Tunc respondit dives: "Optime: nunquam fui infirmus, nunquam perdidi prolem, nec animalia, nec tempestates nocuerunt michi, nec fui molestatus per aliquem. "Tunc Beatus Ambrosius surgens dixit:" Amice, Deus habet unam vestem quam ipse portavit continue vivens in carne, in cruce mortuus est et in sepulchro inclusus. Et de simili rauba induit omnes qui sunt de hospicio suo, nec habent illam illi qui sunt de hospicio demonis. Ista vestes est tribulatio quam habuit omni tempore vite sue. Et ideo cum hac veste non fueris indutus, tu non es de hospicio Dei sed de hospicio demonis; ideo non plus hic remanebo tecum. "Cumque recessisset, nubes magna involvit hospicium . Fulgura visa sunt et aperta est terra, et simul dives cum omnibus congregatis ab eo descendit ad Infernum.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para