Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Consuetudo (297D)

Tercio consolandi sunt penitentes. Unde legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quedam peccatrix fuit in Alexandria que erat rethe demonis ad capiendum animas . Cumque accessit ad eam quidam sanctus vir ad convertandum eam, usus est tali astucia: finxit enim se velle peccare cum ea, et cum fuisset ingressus hospicium, secretum locum petivit. Cumque fuisset introductus ad secretam cameram, secundo et tercio secretiorem petiit. Tunc cum fuisset introductus ad secretiorem cameram vel locum, dixit meretrix:" Hic nullus posset nos videre nisi solus Deus. "Tunc vir sanctus:" Tu credis Deum esse et eum esse presentem?" Et ex hoc sumpta via predicandi convertit eam. Que accepto consilio ab eo heremum petiit et totum cor suum triplici meditatione dividebat. Primo enim considerabat beneficia recepta a Deo sicut est beneficium Creationis, Incarnacionis, Passionis, resurrectionis, Ascensionis et missionis Spiritus Sancti. Secundo considerabat quid Deo servaret pro tantis beneficiis, et tam discurrebat per omnia enormia peccata que fecerat et de occasionibus datis aliis et tunc cum mirabili erubescentia flebat . Tercio considerabat examinationem judicii divini et de quibus fierat, et tunc recurrebat cum magna humilitate ad misericordiam Dei. Cum per triduum sic mansisset, visio fuit monstrata cuidam discipulo Beati Anthonii in qua videbat celum apertum, cameram deauratam, lectum infinite pulcritudinis. Cumque quesivisset cujus esset ille locus, responsum sibi dedit quod illius peccatricis qui in nemore morabatur. Cumque ille miraretur eo quod parum fuisset in penitentia, dixit sibi angelus: "Coram majestate Dei sunt tres domicelle mirabili modo dilecte a Deo. Prima vocatur beneficiorum recognitio, secunda de peccatis perpetratis cum verecundia perfecta contritio, tercia vocatur perfecta humiliatio. Et quia hec continue comoratur cum eis, ideo paraverunt sibi hunc locum. "

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para