Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Contemplatione (305)

Contemplatio celestium multa bona facit in nobis. Primo illuminat.

Refert Valerius quod quidam rex Egipti fuit semel qui ut dicitur fuit pater naturalis Alexandri, et iste habebat duas tabulas eburneas ligatas et unitas simul. In qualibet erant septem stelle auree, quibus visis statim proportionabat et cognoscebat omnes motus celorum, et non solum ipse sed et illi qui in eis studere volebant.

Loquendo spiritualiter, iste rex est Deus, tabula eburnea est vita contemplativa in qua sunt due species: prima est cognitio operis creationis, secunda est operis cognitio justificationis. In prima sunt septem stelle: prima est productio materie, secunda cognitio purificationis formarum, tercia cognitio effectuum nature, quarta cognitio humane industrie, quinta cognitio instinctus cognoscitive anime, sexta cognitio subtilitatis rationis, septima cognitio affectus voluntatis. In secunda tabula sunt septem stelle: prima est cognitio beneficiorum sumptorum ex unione ad carnem, secunda cognitio gracie expulsive culpe, tercia cognitio gracie confirmantis, quarta cognitio donorum, quinta cognitio virtutum, sexta cognitio sacramentorum, septima cognitio majestatis divine ex articulis habita.

Indexed exemplum: TE019360
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para