Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Contemplatione (306)

Secundo ditat.

Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod cum quidam homo cum duobus filiis iret ad quendam regem, oberrantes in via, nemus maximum intraverunt et preoccupati nocte pater dixit filiis:” Sic hanc noctem dividamus nobiscum: ego vigilabo in prima parte noctis et custodiam vos, in secunda parte vigilabit major filius et custodiet nos, in tercia parte junior filius vigilabit et custodiet nos. ” Cum filii noluissent ut pater vigilaret propter senectutem, sed ipsi dividentes noctem in duas partes laborem voluerunt sustinere. Dum ergo junior frater vigilaret et patrem et fratrem dormientes custodiret, venit serpens qui voluit juvenem devorare, qui evaginato ense et percusso serpente ipsum interfecit et carbunculum capitis in sua pera abscondit. In media nocte surgit frater major, qui fratrem minorem cum patre custodiret in secunda parte noctis. Et ecce avis terribilis forme accessit ut devoraret eos. Qui cum percussisset eam cum lancea et illa ignem per nemus spiraret dum insequeretur ab isto , iste vidit turrim cum lumine claro. Et cum accessisset et in pede turris vidisset canem ferocissimum et interfecisset eum, ingressus est turrim in qua infinitas divicias reperiens, vidit ibi filiam regis et dato sibi ab illa anulo ad patrem et fratrem incolumis est reversus.

Iste miles est liberum arbitrum. Junior filius impugnatus a serpente in prima parte noctis est intellectus practicus qui impugnatur ab accidia et ociositate. Major filius qui impugnatur ab ave est intellectus speculativus, qui impugnatur ab ignorancia, et iste accessit ad turrim contemplationis in cujus pede interdum inventum est canis invidus erroris. Et in ista turri sunt accessus sive gradus: primus est cognitio visibilium ac eorum admiratio, secundus de visibilibus ad visibilia deductio, tercius est invisibilis cognitionis augmentatio, quartus est rationis confirmatio, quintus est per intelligibilia devenire in cognitionem Dei. Latera autem hujus turris sunt quatuor. Primum est cognitio majestatis divine omnium productiva. Secundum est cognitio justicie divine omnium examinativa. Quartum est cognitio sapiencie divine omnium sperandorum collativa. Infra autem hanc cameram stat rationalis anima cum mirabilibus ornamentis: scilicet cum voluntate cogitationum, agilitate ymaginationum, ingenium acumine, discretionis examine, cum capacitate memorie et vivacitate intelligentie, et cum affectionis voluntate. Hac turre custodiunt, se in bonis operibus exercitantes, mundi, desolatorii, desolati, taciturni, grati, humiles, quieti, pacientes, proximos diligentes, meditantes, orantes. Fenestre turris sunt obediencia, carnis superatio, bona consuetudo, amor doctrine, informatio recta, perseverencia et juste sequitur judicium rationis. Anulus datus est amor sive caritas perfecta vel sciencia Beatorum.

Indexed exemplum: TE019361
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para