Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Contritione (314)

Item ad idem. Refert Cesarius quod dum juvenis quidam ordinem Cistercientium dimisisset et in quadam ecclesia fuisset factus sacerdos, de concubina filios et filias multos genuit, et inter ceteros unum mutum. Cumque beatus Bernardus hospitatus fuisset in claustro illius ecclesie, sacerdote illo absente, dixit beatus Bernardus puero mutuo: "Vade et dic domino tuo ut ad recipiendum nos veniat ad hunc locum. ” Puer ivit et a Deo sibi restituto verbo, que sibi a beato Bernardo fuerant impetrata nunciavit. Tunc sacerdos miratus ex miraculo, festinanter veniens ad hospicium cognovit beatum Bernardum et non est cognitus ab eo, et prosternens se ad ejus pedes cum lacrimis sibi expressit quod fuerat ejus monachus et volebat reverti cum eo. Tunc beatus Bernardus: "Vado aliquantulum festinanter ducam te cum rediero. ” Tunc sacerdos: "Domine quid fuerit si mortuus fuero iterim?” respondit Bernardus:” Deus respiciet contritionem tuam. ” recessit Bernardus et post paucos dies mortuus est sacerdos et in habitu clerici sepultus. Quod audiens beatus Bernardus dum redisset ad illum locum, ivit cum clericis ad sepulcrum sacerdoti defuncti, et illo aperto, inventum est cum habitu candidissimo monachali tante fragrancie ut totus populus miraretur. Tunc omnes benedixerunt Dominum ex virtute contritionis visa.

Indexed exemplum: TE019370
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para