Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Conversione (317)

Converti debet peccator ad Deum propter rationes sequentes. Primo debet converti propter hoc ne Deus illudatur. Refert Petrus Clarevallensis quod fuit quidam sacerdos implicatus in diversis viciis ad quoddam monasterium Cisterciencium est adductus. Cumque ingredi proponeret, converti ad Dominum differebat de die in diem. Tandem infirmatus graviter incepit clamare ad priorem:” Pater, ora pro me quia duo dracones horrendissimi ad devorandum me venerunt !” Cumque illi cum lacrimis orassent et ille fuisset liberatus a dracone, rogaverunt eum ut impleret promissum et per susceptionem habitus converteretur ad Deum. Qui verba eorum contemnens, post paucam horam incepit clamare: "Ignis occupat me !” Unde cum opponerent coopertorium, per orationes fratrum liberatus est, nec propter hoc implere curavit promissum. Tunc post paululum raptus in extasi, sentenciam sue damnationis audivit, et ideo ad se rediens clamavit: "Ecce duo demones veniunt ad me cum sartagine magna ut frigar in ea in inferno !” Cumque quereretur causa, respondit: "Viam penitendi non incepi, cum haberem breve tempus et longam viam et difficilem, Dominus me exspectavit et dum clauderetur porta non previdi salvationem meam, et nunc elevant me et ponunt in sartagine. Ut cognoscatis ut verum dico, videte carnes meas que sunt devorate usque ad ossa tantum per unam guttam sartaginis. Et nunc unitur mihi sartago. ” Et hoc dicens expiravit.

Notes:
  • Sans doute Pierre de Clairveaux (1100-1174) élevé malgré lui au siège épiscopal de Tarentaise, canonisé en 119± par Célestin III. Dans d'autres recueils Pierre de Cluny est invoqué comme source de ce récit.
Indexed exemplum: TE019372
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para