Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Conversione (318)

Item ad idem. Legitur in Libro deSeptem DonisSpiritus Sancti quod quidam rusticus vaccam et vitulum ducebat ad forum. Cumque periclitaretur in transitu cujusdam fluminis promisit Deo et beato Michaeli pro sua liberatione vaccam et vitulum. Cumque esset juxta ripam incepit dicere intra se:” Domine Deus et sancte Michael sufficit vobis quod habeatis vitulum et ego habeo vaccam. ” Cumque esset extra aquam totaliter dixit de cetero: "Nec vaccam nec vitulum!” Tunc subito venit fulgur et interfecit eos. rusticus peccator, vacca est corpus, vitulus est infirmitas in qua homo offert Deo corpus et animam promittendo conversionem. Sed dum incepit curari subtrahit Deo corpus et ad hoc proponit Deo servire quantum ad spiritualia. Sed quando est plene curatus, subtrahit sibi omnia servicia corporalia et spiritualia. Quod Deus attendens fulgure damnationis eterne talem percutit ubi oculi habebunt tenebras, aures planctus et voces terribiles, nares fetorem terribilem sulphureum et cadaverum, os famem et sitim, manus et pedes vincula ignea, sensus tactus glaciem et flammas acutissimas.

Notes:
  • anima. fluviusest
Indexed exemplum: TE019373
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para