Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Conversione (322)

Tercio debet ad Deum peccator converti ne a demonedecipiatur. Refert Beda in Gestis Anglorum quod rex Eduardus habuit unum militem in armis probum sed in vita corruptum. Et ammonitus frequenter ut se corrigeret, contemnebat. Tandem infirmatur, visitatur a rege et ad penitenciam movetur. Qui ait : "Si ego nunc peniterer, videretur quod essem timidus, et ideo cum habeam satis de tempore peniteam adhuc. ” Cumque infirmaretur gravius, iterum ad penitentiam moveretur. Tunc ille: "Domine rex, jam tempus penitendi deficit, nam paululum ante vestrum egressum duo juvenes candidissimi venerunt ad me librum portantes scriptum literis fulgidis et aureis; et cum collocassent se unus ad caput alius ad pedes, dixerunt ad invicem: "Iste infirmus judicatus est morti; et ideo videamus si habemus aliquid jus in eo. ” Et aperientes librum nullum bonum invenerunt factum per me nisi quedam parva in puericia et dum super instarent venerunt duo nigerrimi demones et portantes unum librum nigerrimum, in quo mihi legerunt omnia peccata mea; et cum legissent duo fulgidi juvenes dixerunt: "O maledicte dimittimus te quia non donasti per penitentiam equum corpori tui, quia non habuisti remedia vulneribus tuis, quia non restitisti hostibus tuis quousque omnia bona tua occupaverunt et abstulerunt. ” Et recedentes dimiserunt me cum duobus demonibus, quorum unus stat ad caput alius stat ad pedes, cum quibus recedam. ” Et hoc dicens exspiravit.

Indexed exemplum: TE019377
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para