Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Conversione (324)

Quarto debet peccator converti ad Deum ne tempus penitendi ei subtrahatur. Legitur in Vitas Patrum quod fuit quidam dives qui nec in juventute nec in media etate nec in senectute vicia declinaverat, sed contemnens penitentes de propria conversione non curabat. Cum autem infirmatus leviter adhuc converti non curabat, dum propter gravitatem infirmitatis morti appropinquaret, vidit maximam multitudinem demonum ad se venire ut animam ejus ad infernum portarent. Tunc infirmus cepit clamare: "Deus adjuva me !” Tunc unus demon eum arripiens dixit: "Maledicte, tu vis incipere horas quando dicitur Benedicamus, tu vis transplantare arborem quando est trabs sicca et antiqua, tu vis salire carnes quando sunt putride. ” Et immersit ferrum ignitum in guttur ejus et extinxit eum.

Notes:
  • Ps. 70, 6
Indexed exemplum: TE019379
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para