Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Conversione (328)

Quinto debet peccator ad Deum converti ne in malis occidatur. refert Alphonsus quod duo clerici euntes per civitatem in quadam taberna audiverunt dulcissimos cantus, et tunc accedentes invitati per residentes ibi, dixit unus alteri:"Dicit sapiens quod non est transeundum per sedes gentis inique sed fugiendi sunt. Et ideo nullo modo intrarem.” Alter vero allectus ex dulcedine cantus, ex aviditate potus intravit ad eos, alio recedente. Dum ergo ibi situeretur letitia, subito venit rector civitatis et cepit omnes, eo quod alii fecissent homicidium. Et cum omnes fuissent adjudicati suspendio et clericus una cum eis, dum esset in morte incepit dicere intra se: "Nunc cognosco, experimento et percipio quam malum est malis associare vestem suam quando non potest lavari pannum preciosissimum in manu mali sutoris ponere, vas balsami plenum in latrinam projicere. Sed quia tarde dolui justum est ut sic sim condemnatus. " Isti duo socii sunt duo status: status justorum et status peccatorum. Sed taberna est complacencia peccandi in qua sunt potus delectationum, cibaria diviciarum, cantus vani gaudii. Justus non ingreditur istam tabernam sed pocius peccator. Et quia omnes peccatores quantum in eis est occidunt Christum, et ideo in morte capiuntur a Deo et dum sunt judicati damnationi eterne, incipiunt agnoscere quam malum fuit vestes anime per contritionem non abluere, vestes ipsarum virtutum ad scindendum demoni exponere, vas in quo fuit imago Dei preciosior omni balsamo in latrinam tantarum fetiditatum immergere, et omnibus peccatis se associare. Sed quia tempus penitendi tunc non est, mortem recipit damnationis eterne.

Notes:
  • Prov. 4, 1415
Indexed exemplum: TE019383
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para