Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Conversione (330)

Item ad idem. Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod fuit quidam comes in Pictavia sceleratus et malus; et quia habundabat in humana sapiencia vix volebat aliquem doctorem audire, qui de sua conversione ipsum moneret. Tunc quidam simplex homo accessit ad eum et proposuit sibi hanc parabolam. Asinus et miles questionem ad invicem habuerunt et cum ad judicium pervenissent, miles venit cum principibus, cum clericis, cum armatis; sed asinus venit cum illis cum quibus fuerat nutritus, scilicet cum porcis, cum herbis, cum animalibus, cum canibus et ceteris. Examinata questione asinus obtinuit factum. ” Nunc quero a te, O comes, an talis miles deberet multum esse confusus ?” respondit comes: "Vere tantum quod si ego fuissem loco ejus nunquam homo extunc me vidisset. ” Tunc senex: "Vere tu es miles ille et ego sum asinus et habemus questionem: an vacare deliciis vanitatibus et peccatis sit malum. Tu cum rationibus tuis vis opponere quod non et ego quod sic. Et ideo sumus vocati coram divino judicio. Tu venis cum militibus, cum potencia, cum nobilitate et ego cum creaturis. Et si respicis omnem creaturam, omnes laudant Deum et sunt obedientes ei. Respice celum et terram et omnia que in eis sunt. Respice astra et omnem naturam cum suis actibus et qualitatibus et dispositionibus: sine linguis et oculis Deum cognoscunt et peccatum fugiunt. Laudant herbe, flores, arbores floribus suis et fructibus. Laudant aves et cognoscunt, nam ova fovent et pullos nutriunt, de precepto Dei pulli statim sequentur matrem, et agni quam cito nati sunt ad balatum matrem cognoscunt et sequuntur. Porci nati currunt ad ubera quilibet ad suum secundum diem nativitatis sue. Canes sunt fideles suis dominis et se opponunt volentibus nocere. Cum ergo omnis creatura quantumcunque vilis conditionis existat suo obediat creatori, nec in aliquo transgrediatur suum preceptum. Ego una cum eis questionem lucrabimur in die judicii non obstante sapiencia et nobilitate tua. ” Tunc comes illa precogitans ex istis verbis conversus ad Christum suam vitam plenissime emendavit.

Notes:
  • Poitou, France.
Indexed exemplum: TE019385
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para