Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Conversione (335)

Item ad idem. Legitur in Collationibus Patrum quod fuit quidam peritissimus tonsor, qui de lucro suo excepto victu . C. denarios in suo marsupio recondebat, a quolibet sumendo denarium tantum. Cumque in quadam civitate remota audivisset quod pro qualibet tonsione XII denarii donarentur, sumptis indumentis ad illam perrexit, et incipiens operari prima die magnas pecunias est lucratas. Et veniens ad vesperum dum ad macellum ivisset pro empcione ciborum, invenit cibaria esse in maximo precio. Et exigue vivens totum lucrum suum sine diminutione alicujus denarii erat necessarium expendere. Tunc ad se reversus dixit: "Perfectior fuit acquisitio denariorum quam solidorum, nam in primis implebam bursam et splendidissime vixi. Sed nunc vivo parcissime et nihil superest mihi. ” sed omnia consumuntur. ” Et reversus est ad locum primum. Iste tonsor est homo, iste due civitates sunt status penitentie et status peccati. In penitentia homo lucratur necessaria in hac vita et premia eterna in alia. Sed in peccati statu, licet homo plus habundet et lucretur de diviciis et honoribus, deliciis et vanis gaudiis, nihilominus omnia consumuntur; et homo sitibundus et famelicus remanet, nec propter hoc bonis spiritualibus ditatur. Si homo etiam considerat quam care emuntur ista et cum quantis doloribus, credo quod obmissa civitate peccati, homo rediret ad locum penitentie prime.

Indexed exemplum: TE019391
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para