Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Conversione (338)

Nono debet converti ad Deum peccator quia ab eo dulciter exspectatur.

Legitur in quodam libello de exemplis quod semel quinque boni homines fuerunt congregati disputantes et conferentes de hoc verbo Evangelii : "Arta est via que ducit ad vitam.” Quia cum caritas ponatur via vite et hec sit latissima, dubitabant per quem modum illud verbum intelligeretur, et deliberatione retenta statuerunt diem in qua quilibet diceret quod Deus ministraret sibi. Cum ergo venissent ad diem statutum, primus sic respondit ad dubitationem: “ Legitur, dixit iste, quod semel fuit burgensis dives nimis et iste habuit unicum filium, cui tradidit partem bonorum suorum ut experiretur quomodo se haberet cum eis. Tunc juvenis attendens quod pater suus partem sibi reservaverat in bonis, confisus ut illa etiam haberet, in malis usibus sua bona consumpsit. Cumque nudus, vituperatus et famelicus venisset ad patrem, suum adjutorium postulavit. Tunc pater attendens ad ejus maliciam subsidium negavit expresse. Isti ergo erat arta via reparandi divicias et habendi divicias patris. Iste pater est Deus, filius est peccator, sed thesaurus datus est tempus ad bene operandum collatum; et quia peccator sub confidencia temporis futuri quod Deus sibi reservat expendit tempus preteritum et presens in contumeliam Dei, dum spoliatus omnibus bonis attendit ad mortem . Huic arta est via veniendi ad vitam. "

Secundus solvit questionem, et sicut primus premisit parabolam sic iste. "Duo lusores fuerunt semel ludentes ad scacos, quorum quilibet erat peritus. Ut ergo unus haberet gloriam super alterum, dimisit ut alter lucraretur totam familiam et veniendo ad angulum tabule ut ipse vires resumeret et cum paucis lucraretur ludum. Sed mentita est vanitas sibi: nam cum perdidisset pedones et solum paucos retinuisset sibi, dum vellet resistere ludenti, ipse cum tota familia sua conclusit sibi et elevavit ludum. Iste cum tota familia fuit in arto lucrandi ludum, quia si cum tota familia vix potest superare, alter lusor minus cum paucis.

Isti duo lusores sunt dyabolus et peccator; tabula est mundus sive vita; familia hominis est juventus, sanitas, pulcritudo, divicie, fortitudo et cetera. Et quia homo ista dimittit dyabolo credens penitere in angulo vite, mentitur iniquitas sibi. Et ideo talium arta est via que ducit ad vitam. "

Tercius respondit premittendo parabolam sicut primi. "Quidam nobilis vidit scalam auream a terra usque ad celum tangentem, ita arta quod non poterat per eam ascendere nisi unus successive. Ex utraque parte ejus erant fixi cultri infiniti, nec bene poterant cognosci, draco deterrimus erat in pede scale. Unde isti ascendenti arta est via veniendi ad vitam.

Hec scala est penitentia in qua unus solus potest ascendere, nam habens peccatum non est unus, sed habens gratiam est unus. Latera hujus scale sunt duo: scilicet appetitus viciorum spiritualium et appetitus viciorum carnalium. Sed cultri sunt varie et infinite cogitationes. Draco vero est damnatio eterna. Penitentes ergo artam viam habent veniendi ad vitam. "

Quartus sic eam solvit. “ Duo milites semel pugnabant in quodam duello, quorum unus ex fatua audacia projecit lanceam, massam ferream et scutum volens cum ense alterum debellare, alter vero cum esset probissimus, cum lancea eum ad terram projecit. Et stante sub gladio alterius dixit: "Arta est mihi via victorie. "

Primus miles est dyabolus, secundus miles qui contemnit arma est peccator qui lanceam id est bona fortune, massam ferream id est bona nature, scutum id est bona gracie dat dyabolo, et retinet sibi ensem id est voluntatem penitendi. Et ideo quando prostratus aliqua gravi infirmitate vel senio vult penitere, arta est via penitendi ne a demone vincatur. "

Quintus solvit sic questionem. “ Ambulantes per alta indigent latiori via quam ambulantes per yma. Et quia via demonis est alta per superbiam, via autem Dei est yma per humilitatem, ideo prima est lata et secunda est stricta. "

Notes:
  • Matt. 7, 14
  • Ps. 36, 4
Indexed exemplum: TE019394
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para