Johannes Gobi junior, Scala Coeli

Chorea (338A)

Virgo quedam generis militaris et decora valde choreas mirodiligebat affectu. Fratres autem predicatores ad domum patris ejus venienti et percuntanti mos puelle exponitur, et ab ea nota veritas non negatur. Frater autem avidus salutis ejus benigne satis requisivit ut sibi in judicium responderet, dicens: "Si sibi daretur optio pro carentia gaudii unius diei, integro anno secundum libitum tuum, optatis frui deliciis, vel pro anno chorea vitanda , chorea quam tam diu vixeris et tibi complacuerit desiderabilem choream mox presentem habere vellesne eligere?" Qua respondente "vellem", conclusit:" Vis ergo amorem hujus transitorii gaudii et circuitus despicere, ut cum Jhesu Christo et beata Virgine et omnibus sanctis eam possis perenniter possidere. " Illa diu tacuit. Tandem ab alto trahens spiritum, respondit: "Pro nulla omnino re transitoria choree delicias abjurarem, sed solum modo ea condicione facerem, ut ipsam eternaliter uti possem. Probate ergo et ostendite michi quod in celo chorea ducatur, et faciam quod suadetis. " Cui frater: " "Scriptum est in Jeremia, 3I, quod "Adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium. "

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para