Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Corea (340)

Secundo est Deo opprobium. Legitur enim in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod cum quidam nobilis filium suum amotum a lacte Deo dedicasset, et juvenis in religione profecisset instructus a quodam bono et sancto abbate, dum semel coram cruce Domini oraret, occurrit sibi in mente quid erat illud quod plus ad peccatum alliciebat et in quo Deus plus vituperabatur. Dum ergo in lacrimis orans, vidit quendam juvenem pulcerrimum et cum eo erat coreizatio magna, qui transiens circa crucem faciendo circulum primum quilibet dabat unum ictum super clavos Crucifixi. Cumque fecissent secundum circulum cum manibus percutiebant vulnera manuum Christi. Cumque fecissent tercium circulum elevantes coronam Crucufixi et infra pedes conculcabant. Sed in quarto circuitu ejus planctus deridebant. In quinto circuitu in faciem ejus spuebant. In sexto circuitu latus Crucifixi perforabant. Sed in septimo eum blasphemabant . Cumque ille juvenis de oratione surrexisset et vellet vindicare tot vituperia que in ejus presencia impendebantur Crucifixo, ille qui ducebat coream apprehendit eum dicens: "Desiste aliquantulum et audi me. Tu rogasti Deo ut tibi dignaretur ostendere quod erat illud quid plus alliciebat hominem ad peccatum, et in quo Deus plus vituperabatur; et ideo ex precepto Dei, ego qui sum princeps inferni et coreisationes precurro, veni huc cum ministris meis ut tibi exponam omnia mala coreisationis, et quomodo sub pulcro pallio facio vituperare Christum; nam in coreisatione primo est motus pedum et ostensio calciamentorum, et hoc fit in vituperium conclavationis pedum Christi, et quot saltus et passus fiunt, tot ictus ad firmandum pedes Christi in cruce, quantum in eis est inducunt. Secundo est ibi extensio brachiorum et convinctio digitorum, et hoc fit in vituperium brachiorum Christi. Tercio est ibi corona vel sertum herbarum et florum, et tunc conculcatur corona Christi. Quarto est cantus in vituperium planctus Christi. Quinto sunt ibi ornatus et isti spuunt Christum. Sexto est ibi letitia cordis et isti aperiunt latus Christi. Septimo est ibi transitus et hoc fit in derisionem Christi. Quare in corea multum plus vituperatur Christus, et in ea utor omnibus armis meis scilicet tactu visu et locutione. "

Indexed exemplum: TE019396
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para