Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Corea (342)

Item ad idem. Narrat Guillelmus Malverius in Historia sua quod anno Domini millesimo decimo tercio Henrico secundo imperante et Benedicto papa VIII presidente, in quadam villa Saxonie ubi erat ecclesia Magni martiris, in vigilia Nativitatis Domini, robertus prespiter primam missam inchoaverat, et in cimiterio quidam Obertus nomine cum XVIII sodalibus viris et XV feminis coreas ducens et cantilenas seculares perstrepens, ita sacerdotem impediebant ut ipsa verba eorum inter sacra missarum solemnia intus resonarent . Ille mandat eis ut tacerent; quo neglecto, imprecatus est Deum dicens: "Placeat Deo et sancto Magno ut ita coreizantes maneatis usque ad unum annum !” Verba itaque pondus habuerunt, et ita per totum annum permanserunt. Filius presbiteri Johannis sororem suam cantantem per brachium arripuit, et statim istud a corpore evulsit, sed gutta sanguinis non exivit. Illa vero toto anno cum ceteris permansit coreas ducens et pluviam non cecidit super eos; non dolor, non frigus, non sitis, non fames, non lassitudo, eos affecit, indumenta eorum vel calciamenta non sunt attrita sed quasi vecordes cantabant. Primo usque ad genua, deinde usque ad femora terre divulsi sunt. Fabrica recta aliquando super eos erigebatur nutu Dei ut pluvias arceret. Anno evoluto, Erbertus Coloniensis episcopus eos absolvit a nodo quo manus eorum ligabantur et ante altare sancti Magni reconciliavit. Filia prespiteri cum aliis duobus continuo extincta est. Ceteri vero continius tribus diebus et noctibus dormierunt et postea obierunt et miraculis ut fertur claruerunt, quia valde penituerunt; ceteri vero penam suam et corporum tremorem perdiderunt.

Notes:
  • Henri II empereur romain germanique de 1014 à 1024, canonisé en 1146
  • Benoit VIII pape de 1012 à 1024.
  • KîlbigÎ dans le duché d'Anhalt sur la Wipper.
  • Eglise dédiée à saint Main, un des saints martyrisés sous Dèce ou Aurélien.
  • Héribert, archevêque de Cologne de 99π à 1021.
Indexed exemplum: TE019398
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para