Johannes Gobi junior, Scala Coeli

De Correctione (349)

Quarto debet esse justa. Legitur in eodem libro quod cum Papa Gregorius correctionem quorundam monasteriorum commisisset quibusdam fratribus et illi non servato juris ordine justam correctionem fecissent reprehensi sunt a papa. Respondit frater Jordanis: "Pater sancte, frequenter mihi accidit cum vellem declinare ad aliquam abbatiam cistercensium, quod inveni aliquando viam communem, que ducit ad portam , longam vel circularem, quod tedium erat mihi tantum circuire cum tamen abbatia esset prope oculos meos, et aliquando ivi per prata et citius perveni ad portam. Crudelis ergo fuisset portarius si compulisset me ad redeundum ad viam communem, et si super hoc me gravasset. Ita dico in proposito: via juris est longa et circularis, sed hec correctio et dispositio justa fuit et brevis, et ideo gravari non debemus si brevem viam eligimus dimissa longa. "

Notes:
  • Grégoire IX pape de 1227 à 1241, auteur d'importantes décrétales.
Indexed exemplum: TE019405
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para